Skip to main content
Helpful SaintsFaith · Service · Compassion
Scripture tools

Helpful Saints Corpus Reader

Latin Vulgate

SIR

Reading display

Text size, spacing, and the sepia or night theme stay on this browser when storage is available.

Clementine Vulgate, SIR chapter 1

SIR 1:1 Prologus Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. SIR 1:2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? SIR 1:3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit? SIR 1:4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. SIR 1:5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. SIR 1:6 Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? SIR 1:7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? SIR 1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. SIR 1:9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: SIR 1:10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.] SIR 1:11 [Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. SIR 1:12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. SIR 1:13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. SIR 1:14 Dilectio Dei honorabilis sapientia: SIR 1:15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. SIR 1:16 Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. SIR 1:17 Timor Domini scientiæ religiositas: SIR 1:18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit. SIR 1:19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. SIR 1:20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. SIR 1:21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. SIR 1:22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: SIR 1:23 et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. SIR 1:24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. SIR 1:25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. SIR 1:26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. SIR 1:27 Timor Domini expellit peccatum: SIR 1:28 nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. SIR 1:29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. SIR 1:30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. SIR 1:31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ: SIR 1:32 execratio autem peccatori cultura Dei. SIR 1:33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. SIR 1:34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, SIR 1:35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. SIR 1:36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. SIR 1:37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. SIR 1:38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem: SIR 1:39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te: SIR 1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 2

SIR 2:1 [Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. SIR 2:2 Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. SIR 2:3 Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. SIR 2:4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: SIR 2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. SIR 2:6 Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce.] SIR 2:7 [Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. SIR 2:8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. SIR 2:9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. SIR 2:10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. SIR 2:11 Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. SIR 2:12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? SIR 2:13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.] SIR 2:14 [Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! SIR 2:15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! SIR 2:16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! SIR 2:17 Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus? SIR 2:18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. SIR 2:19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. SIR 2:20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. SIR 2:21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, SIR 2:22 dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. SIR 2:23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 3

SIR 3:1 [Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. SIR 3:2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. SIR 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. SIR 3:4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. SIR 3:5 Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. SIR 3:6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. SIR 3:7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. SIR 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. SIR 3:9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, SIR 3:10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. SIR 3:11 Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. SIR 3:12 Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. SIR 3:13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. SIR 3:14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: SIR 3:15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. SIR 3:16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: SIR 3:17 et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. SIR 3:18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !] SIR 3:19 [Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. SIR 3:20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: SIR 3:21 quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. SIR 3:22 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. SIR 3:23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. SIR 3:24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. SIR 3:25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: SIR 3:26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. SIR 3:27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. SIR 3:28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. SIR 3:29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. SIR 3:30 Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. SIR 3:31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. SIR 3:32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.] SIR 3:33 [Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: SIR 3:34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 4

SIR 4:1 [Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. SIR 4:2 Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. SIR 4:3 Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. SIR 4:4 Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. SIR 4:5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. SIR 4:6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. SIR 4:7 Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. SIR 4:8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. SIR 4:9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. SIR 4:10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: SIR 4:11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.] SIR 4:12 [Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. SIR 4:13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus. SIR 4:14 Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt: et quo introibit benedicet Deus. SIR 4:15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. SIR 4:16 Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens. SIR 4:17 Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius: SIR 4:18 quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. SIR 4:19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius. SIR 4:20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum: SIR 4:21 et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ. SIR 4:22 Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.] SIR 4:23 [Fili, conserva tempus, et devita a malo. SIR 4:24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum: SIR 4:25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. SIR 4:26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. SIR 4:27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo, SIR 4:28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: SIR 4:29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. SIR 4:30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere. SIR 4:31 Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. SIR 4:32 Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. SIR 4:33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. SIR 4:34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. SIR 4:35 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. SIR 4:36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 5

SIR 5:1 [Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. SIR 5:2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, SIR 5:3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. SIR 5:4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. SIR 5:5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. SIR 5:6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: SIR 5:7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. SIR 5:8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: SIR 5:9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. SIR 5:10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.] SIR 5:11 [Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. SIR 5:12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. SIR 5:13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. SIR 5:14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. SIR 5:15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. SIR 5:16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: SIR 5:17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. SIR 5:18 Justifica pusillum et magnum similiter.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 6

SIR 6:1 [Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.] SIR 6:2 [Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: SIR 6:3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. SIR 6:4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.] SIR 6:5 [Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. SIR 6:6 Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille. SIR 6:7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei. SIR 6:8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. SIR 6:9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. SIR 6:10 Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. SIR 6:11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. SIR 6:12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. SIR 6:13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende. SIR 6:14 Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. SIR 6:15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. SIR 6:16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum. SIR 6:17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.] SIR 6:18 [Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. SIR 6:19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. SIR 6:20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. SIR 6:21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. SIR 6:22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam. SIR 6:23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. SIR 6:24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. SIR 6:25 Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. SIR 6:26 Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. SIR 6:27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. SIR 6:28 Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: SIR 6:29 in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. SIR 6:30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: SIR 6:31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. SIR 6:32 Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. SIR 6:33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris. SIR 6:34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. SIR 6:35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. SIR 6:36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. SIR 6:37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 7

SIR 7:1 [Noli facere mala, et non te apprehendent: SIR 7:2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te. SIR 7:3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum. SIR 7:4 Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. SIR 7:5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. SIR 7:6 Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. SIR 7:7 Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: SIR 7:8 neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. SIR 7:9 Noli esse pusillanimis in animo tuo: SIR 7:10 exorare et facere eleemosynam ne despicias. SIR 7:11 Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. SIR 7:12 Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. SIR 7:13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. SIR 7:14 Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. SIR 7:15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. SIR 7:16 Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. SIR 7:17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. SIR 7:18 Memento iræ, quoniam non tardabit. SIR 7:19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.] SIR 7:20 [Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. SIR 7:21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. SIR 7:22 Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. SIR 7:23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. SIR 7:24 Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te. SIR 7:25 Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. SIR 7:26 Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. SIR 7:27 Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam. SIR 7:28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo SIR 7:29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris: SIR 7:30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.] SIR 7:31 [In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. SIR 7:32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. SIR 7:33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. SIR 7:34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. SIR 7:35 Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. SIR 7:36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. SIR 7:37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. SIR 7:38 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. SIR 7:39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. SIR 7:40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 8

SIR 8:1 [Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. SIR 8:2 Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: SIR 8:3 multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. SIR 8:4 Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. SIR 8:5 Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. SIR 8:6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. SIR 8:7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. SIR 8:8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. SIR 8:9 Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: SIR 8:10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. SIR 8:11 Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: SIR 8:12 quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. SIR 8:13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. SIR 8:14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. SIR 8:15 Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe. SIR 8:16 Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. SIR 8:17 Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat. SIR 8:18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. SIR 8:19 Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. SIR 8:20 Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. SIR 8:21 Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. SIR 8:22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 9

SIR 9:1 [Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam. SIR 9:2 Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. SIR 9:3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. SIR 9:4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. SIR 9:5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. SIR 9:6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam. SIR 9:7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. SIR 9:8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. SIR 9:9 Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. SIR 9:10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. SIR 9:11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. SIR 9:12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum: SIR 9:13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.] SIR 9:14 [Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. SIR 9:15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. SIR 9:16 Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. SIR 9:17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. SIR 9:18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. SIR 9:19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. SIR 9:20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. SIR 9:21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. SIR 9:22 Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio: SIR 9:23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. SIR 9:24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. SIR 9:25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 10

SIR 10:1 [Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. SIR 10:2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. SIR 10:3 Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. SIR 10:4 In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. SIR 10:5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.] SIR 10:6 [Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. SIR 10:7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. SIR 10:8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. SIR 10:9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? SIR 10:10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. SIR 10:11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. SIR 10:12 Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. SIR 10:13 Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. SIR 10:14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: SIR 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. SIR 10:16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. SIR 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. SIR 10:18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. SIR 10:19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. SIR 10:20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. SIR 10:21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. SIR 10:22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.] SIR 10:23 [Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. SIR 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. SIR 10:25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. SIR 10:26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. SIR 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. SIR 10:28 Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. SIR 10:29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. SIR 10:30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. SIR 10:31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. SIR 10:32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? SIR 10:33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. SIR 10:34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 11

SIR 11:1 [Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. SIR 11:2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. SIR 11:3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. SIR 11:4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. SIR 11:5 Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema. SIR 11:6 Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. SIR 11:7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.] SIR 11:8 [Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. SIR 11:9 De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. SIR 11:10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. SIR 11:11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. SIR 11:12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: SIR 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.] SIR 11:14 [Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: SIR 11:15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. SIR 11:16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. SIR 11:17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. SIR 11:18 Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius. SIR 11:19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: SIR 11:20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. SIR 11:21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. SIR 11:22 Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. SIR 11:23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. SIR 11:24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. SIR 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? SIR 11:26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? SIR 11:27 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum: SIR 11:28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. SIR 11:29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. SIR 11:30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.] SIR 11:31 [Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. SIR 11:32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. SIR 11:33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. SIR 11:34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. SIR 11:35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. SIR 11:36 Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 12

SIR 12:1 [Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. SIR 12:2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. SIR 12:3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. SIR 12:4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. SIR 12:5 Da bono, et non receperis peccatorem. SIR 12:6 Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: SIR 12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.] SIR 12:8 [Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. SIR 12:9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. SIR 12:10 Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: SIR 12:11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. SIR 12:12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. SIR 12:13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. SIR 12:14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. SIR 12:15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. SIR 12:16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. SIR 12:17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. SIR 12:18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. SIR 12:19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 13

SIR 13:1 [Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. SIR 13:2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. SIR 13:3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. SIR 13:4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. SIR 13:5 Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. SIR 13:6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. SIR 13:7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? SIR 13:8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. SIR 13:9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. SIR 13:10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris. SIR 13:11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. SIR 13:12 Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. SIR 13:13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. SIR 13:14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. SIR 13:15 Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. SIR 13:16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: SIR 13:17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. SIR 13:18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. SIR 13:19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. SIR 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. SIR 13:21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. SIR 13:22 Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem? SIR 13:23 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. SIR 13:24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. SIR 13:25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. SIR 13:26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. SIR 13:27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. SIR 13:28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. SIR 13:29 Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.] SIR 13:30 [Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. SIR 13:31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. SIR 13:32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 14

SIR 14:1 [Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. SIR 14:2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. SIR 14:3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? SIR 14:4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. SIR 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. SIR 14:6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. SIR 14:7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. SIR 14:8 Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. SIR 14:9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. SIR 14:10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. SIR 14:11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. SIR 14:12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. SIR 14:13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. SIR 14:14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. SIR 14:15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? SIR 14:16 Da et accipe, et justifica animam tuam. SIR 14:17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. SIR 14:18 Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. SIR 14:19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. SIR 14:20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. SIR 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.] SIR 14:22 [Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: SIR 14:23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: SIR 14:24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: SIR 14:25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. SIR 14:26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. SIR 14:27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 15

SIR 15:1 [Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: SIR 15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. SIR 15:3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: SIR 15:4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, SIR 15:5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. SIR 15:6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. SIR 15:7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. SIR 15:8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. SIR 15:9 Non est speciosa laus in ore peccatoris, SIR 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.] SIR 15:11 [Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. SIR 15:12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. SIR 15:13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. SIR 15:14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: SIR 15:15 adjecit mandata et præcepta sua. SIR 15:16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. SIR 15:17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. SIR 15:18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: SIR 15:19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. SIR 15:20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. SIR 15:21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi: SIR 15:22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 16

SIR 16:1 [Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. SIR 16:2 Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. SIR 16:3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: SIR 16:4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. SIR 16:5 Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur. SIR 16:6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. SIR 16:7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. SIR 16:8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. SIR 16:9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. SIR 16:10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. SIR 16:11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. SIR 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. SIR 16:13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. SIR 16:14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. SIR 16:15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.] SIR 16:16 [Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? SIR 16:17 in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? SIR 16:18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. SIR 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. SIR 16:20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. SIR 16:21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? SIR 16:22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. SIR 16:23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.] SIR 16:24 [Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: SIR 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. SIR 16:26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. SIR 16:27 Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. SIR 16:28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: SIR 16:29 non sis incredibilis verbo illius. SIR 16:30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: SIR 16:31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 17

SIR 17:1 [Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum: SIR 17:2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. SIR 17:3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. SIR 17:4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. SIR 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. SIR 17:6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. SIR 17:7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum: SIR 17:8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus. SIR 17:9 Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos. SIR 17:10 Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. SIR 17:11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. SIR 17:12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. SIR 17:13 Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius. SIR 17:14 In unamquamque gentem præposuit rectorem: SIR 17:15 et pars Dei Israël facta est manifesta. SIR 17:16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. SIR 17:17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. SIR 17:18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. SIR 17:19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. SIR 17:20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.] SIR 17:21 [Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: SIR 17:22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula. SIR 17:23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: SIR 17:24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. SIR 17:25 In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. SIR 17:26 Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. SIR 17:27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. SIR 17:28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se ! SIR 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. SIR 17:30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. SIR 17:31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 18

SIR 18:1 [Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. SIR 18:2 Quis sufficit enarrare opera illius? SIR 18:3 quis enim investigabit magnalia ejus? SIR 18:4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? SIR 18:5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. SIR 18:6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. SIR 18:7 Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? SIR 18:8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. SIR 18:9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. SIR 18:10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. SIR 18:11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. SIR 18:12 Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. SIR 18:13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. SIR 18:14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.] SIR 18:15 [Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. SIR 18:16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. SIR 18:17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. SIR 18:18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. SIR 18:19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. SIR 18:20 Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. SIR 18:21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. SIR 18:22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. SIR 18:23 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. SIR 18:24 Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. SIR 18:25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. SIR 18:26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. SIR 18:27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. SIR 18:28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. SIR 18:29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.] SIR 18:30 [Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. SIR 18:31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. SIR 18:32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. SIR 18:33 Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 19

SIR 19:1 [Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica paulatim decidet. SIR 19:2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. SIR 19:3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.] SIR 19:4 [Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. SIR 19:5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. SIR 19:6 Qui peccat in animam suam, pœnitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. SIR 19:7 Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. SIR 19:8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: SIR 19:9 audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. SIR 19:10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. SIR 19:11 A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. SIR 19:12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. SIR 19:13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere. SIR 19:14 Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. SIR 19:15 Corripe amicum, sæpe enim fit commissio: SIR 19:16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo: SIR 19:17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua?] [Corripe proximum antequam commineris, SIR 19:18 et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. SIR 19:19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. SIR 19:20 Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. SIR 19:21 Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. SIR 19:22 Est solertia certa, et ipsa iniqua: SIR 19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: SIR 19:24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: SIR 19:25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. SIR 19:26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. SIR 19:27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. SIR 19:28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 20

SIR 20:1 [Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere ! SIR 20:2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: SIR 20:3 sic qui facit per vim judicium iniquum. SIR 20:4 Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. SIR 20:5 Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. SIR 20:6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum. SIR 20:7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. SIR 20:8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. SIR 20:9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. SIR 20:10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. SIR 20:11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. SIR 20:12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. SIR 20:13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. SIR 20:14 Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. SIR 20:15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. SIR 20:16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. SIR 20:17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: SIR 20:18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! SIR 20:19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. SIR 20:20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. SIR 20:21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. SIR 20:22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.] SIR 20:23 [Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur. SIR 20:24 Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. SIR 20:25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. SIR 20:26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. SIR 20:27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt. SIR 20:28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. SIR 20:29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. SIR 20:30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. SIR 20:31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. SIR 20:32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? SIR 20:33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 21

SIR 21:1 [Fili, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. SIR 21:2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te. SIR 21:3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. SIR 21:4 Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas. SIR 21:5 Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. SIR 21:6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. SIR 21:7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. SIR 21:8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso. SIR 21:9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme. SIR 21:10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. SIR 21:11 Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.] SIR 21:12 [Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. SIR 21:13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. SIR 21:14 Non erudietur qui non est sapiens in bono. SIR 21:15 Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. SIR 21:16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. SIR 21:17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. SIR 21:18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. SIR 21:19 Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. SIR 21:20 Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. SIR 21:21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. SIR 21:22 Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram. SIR 21:23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. SIR 21:24 Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. SIR 21:25 Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. SIR 21:26 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. SIR 21:27 Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. SIR 21:28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur. SIR 21:29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. SIR 21:30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. SIR 21:31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 22

SIR 22:1 [In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius. SIR 22:2 De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.] SIR 22:3 [Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet. SIR 22:4 Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris. SIR 22:5 Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. SIR 22:6 Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.] SIR 22:7 [Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. SIR 22:8 Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. SIR 22:9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? SIR 22:10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. SIR 22:11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit: SIR 22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. SIR 22:13 Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. SIR 22:14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. SIR 22:15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. SIR 22:16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. SIR 22:17 Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? SIR 22:18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.] SIR 22:19 [Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. SIR 22:20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur. SIR 22:21 Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: SIR 22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. SIR 22:23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.] SIR 22:24 [Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. SIR 22:25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. SIR 22:26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum SIR 22:27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. SIR 22:28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris. SIR 22:29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis. SIR 22:30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. SIR 22:31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. SIR 22:32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo.] SIR 22:33 [Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 23

SIR 23:1 [Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. SIR 23:2 Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, SIR 23:3 et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? SIR 23:4 Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum. SIR 23:5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. SIR 23:6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.] SIR 23:7 [Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. SIR 23:8 In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. SIR 23:9 Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. SIR 23:10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis. SIR 23:11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. SIR 23:12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. SIR 23:13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter: SIR 23:14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. SIR 23:15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob. SIR 23:16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. SIR 23:17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. SIR 23:18 Memento patris et matris tuæ: in medio enim magnatorum consistis: SIR 23:19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. SIR 23:20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.] SIR 23:21 [Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. SIR 23:22 Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat: SIR 23:23 et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem. SIR 23:24 Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. SIR 23:25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? SIR 23:26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. SIR 23:27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: SIR 23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. SIR 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. SIR 23:30 Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. SIR 23:31 Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. SIR 23:32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio: SIR 23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. SIR 23:34 Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur: SIR 23:35 non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: SIR 23:36 derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. SIR 23:37 Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. SIR 23:38 Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 24

SIR 24:1 [Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, SIR 24:2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, SIR 24:3 et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, SIR 24:4 et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: SIR 24:5 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. SIR 24:6 Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. SIR 24:7 Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. SIR 24:8 Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi. SIR 24:9 Et in omni terra steti: et in omni populo, SIR 24:10 et in omni gente primatum habui: SIR 24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. SIR 24:12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. SIR 24:13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices.] SIR 24:14 [Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. SIR 24:15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. SIR 24:16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.] SIR 24:17 [Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: SIR 24:18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho: SIR 24:19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. SIR 24:20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: SIR 24:21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. SIR 24:22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ. SIR 24:23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. SIR 24:24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. SIR 24:25 In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. SIR 24:26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: SIR 24:27 spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. SIR 24:28 Memoria mea in generatione sæculorum. SIR 24:29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. SIR 24:30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: SIR 24:31 qui elucidant me, vitam æternam habebunt.] SIR 24:32 [Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. SIR 24:33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. SIR 24:34 Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. SIR 24:35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: SIR 24:36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis: SIR 24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ. SIR 24:38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. SIR 24:39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna. SIR 24:40 Ego sapientiam effudi flumina: SIR 24:41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. SIR 24:42 Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. SIR 24:43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: SIR 24:44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. SIR 24:45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. SIR 24:46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. SIR 24:47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 25

SIR 25:1 [In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: SIR 25:2 concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. SIR 25:3 Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum: SIR 25:4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.] SIR 25:5 [Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? SIR 25:6 Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium ! SIR 25:7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium ! SIR 25:8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.] SIR 25:9 [Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: SIR 25:10 homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. SIR 25:11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. SIR 25:12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. SIR 25:13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum. SIR 25:14 Timor Dei super omnia se superposuit. SIR 25:15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? SIR 25:16 Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei.] SIR 25:17 [Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. SIR 25:18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: SIR 25:19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: SIR 25:20 et omnem obductum, et non obductum odientium: SIR 25:21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. SIR 25:22 Non est caput nequius super caput colubri, SIR 25:23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. SIR 25:24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus SIR 25:25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. SIR 25:26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. SIR 25:27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. SIR 25:28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. SIR 25:29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. SIR 25:30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. SIR 25:31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. SIR 25:32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. SIR 25:33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. SIR 25:34 Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. SIR 25:35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. SIR 25:36 A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 26

SIR 26:1 [Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. SIR 26:2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. SIR 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: SIR 26:4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. SIR 26:5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: SIR 26:6 delaturam civitatis, et collectionem populi: SIR 26:7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia: SIR 26:8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. SIR 26:9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. SIR 26:10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. SIR 26:11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. SIR 26:12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. SIR 26:13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. SIR 26:14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. SIR 26:15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. SIR 26:16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. SIR 26:17 Disciplina illius datum Dei est. SIR 26:18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. SIR 26:19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. SIR 26:20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. SIR 26:21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. SIR 26:22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. SIR 26:23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. SIR 26:24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.] SIR 26:25 [In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: SIR 26:26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; SIR 26:27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam.] SIR 26:28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 27

SIR 27:1 [Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum. SIR 27:2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: SIR 27:3 conteretur cum delinquente delictum. SIR 27:4 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.] SIR 27:5 [Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. SIR 27:6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. SIR 27:7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. SIR 27:8 Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. SIR 27:9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. SIR 27:10 Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. SIR 27:11 Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. SIR 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. SIR 27:13 In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. SIR 27:14 Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. SIR 27:15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. SIR 27:16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. SIR 27:17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum. SIR 27:18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. SIR 27:19 Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. SIR 27:20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. SIR 27:21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. SIR 27:22 Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus: SIR 27:23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: SIR 27:24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.] SIR 27:25 [Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. SIR 27:26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. SIR 27:27 Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum. SIR 27:28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. SIR 27:29 Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. SIR 27:30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. SIR 27:31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. SIR 27:32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.] SIR 27:33 [Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 28

SIR 28:1 [Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. SIR 28:2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. SIR 28:3 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam: SIR 28:4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. SIR 28:5 Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? SIR 28:6 Memento novissimorum, et desine inimicari: SIR 28:7 tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. SIR 28:8 Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. SIR 28:9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. SIR 28:10 Abstine te a lite, et minues peccata. SIR 28:11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. SIR 28:12 Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. SIR 28:13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. SIR 28:14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.] SIR 28:15 [Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes. SIR 28:16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. SIR 28:17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit. SIR 28:18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. SIR 28:19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. SIR 28:20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. SIR 28:21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. SIR 28:22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. SIR 28:23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: SIR 28:24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est; SIR 28:25 mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa. SIR 28:26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. SIR 28:27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. SIR 28:28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras. SIR 28:29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: SIR 28:30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 29

SIR 29:1 [Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. SIR 29:2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. SIR 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. SIR 29:4 Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. SIR 29:5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: SIR 29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. SIR 29:7 Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: SIR 29:8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: SIR 29:9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. SIR 29:10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. SIR 29:11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. SIR 29:12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. SIR 29:13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. SIR 29:14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. SIR 29:15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. SIR 29:16 Super scutum potentis SIR 29:17 et super lanceam SIR 29:18 adversus inimicum tuum pugnabit.] SIR 29:19 [Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. SIR 29:20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. SIR 29:21 Repromissorem fugit peccator et immundus. SIR 29:22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. SIR 29:23 Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. SIR 29:24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. SIR 29:25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. SIR 29:26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. SIR 29:27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.] SIR 29:28 [Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. SIR 29:29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. SIR 29:30 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. SIR 29:31 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. SIR 29:32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: SIR 29:33 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. SIR 29:34 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. SIR 29:35 Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 30

SIR 30:1 [Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. SIR 30:2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. SIR 30:3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. SIR 30:4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. SIR 30:5 In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis: SIR 30:6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. SIR 30:7 Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. SIR 30:8 Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps. SIR 30:9 Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. SIR 30:10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. SIR 30:11 Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. SIR 30:12 Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ. SIR 30:13 Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.] SIR 30:14 [Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. SIR 30:15 Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. SIR 30:16 Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. SIR 30:17 Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans. SIR 30:18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro. SIR 30:19 Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit. SIR 30:20 Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis: SIR 30:21 videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. SIR 30:22 Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas temetipsum in consilio tuo. SIR 30:23 Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longævitas. SIR 30:24 Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te. SIR 30:25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. SIR 30:26 Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. SIR 30:27 Splendidum cor et bonum in epulis est: epulæ enim illius diligenter fiunt.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 31

SIR 31:1 [Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. SIR 31:2 Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. SIR 31:3 Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis. SIR 31:4 Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. SIR 31:5 Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. SIR 31:6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. SIR 31:7 Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud ! et omnis imprudens deperiet in illo. SIR 31:8 Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. SIR 31:9 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. SIR 31:10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit. SIR 31:11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.] SIR 31:12 [Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior. SIR 31:13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt. SIR 31:14 Memento quoniam malus est oculus nequam. SIR 31:15 Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit. SIR 31:16 Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. SIR 31:17 Ne comprimaris in convivio. SIR 31:18 Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso. SIR 31:19 Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. SIR 31:20 Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas. SIR 31:21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. SIR 31:22 Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. SIR 31:23 Vigilia, cholera et tortura viro infrunito, SIR 31:24 somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. SIR 31:25 Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. SIR 31:26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea. SIR 31:27 In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. SIR 31:28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. SIR 31:29 Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est. SIR 31:30 Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. SIR 31:31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. SIR 31:32 Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius. SIR 31:33 Quæ vita est ei qui minuitur vino? SIR 31:34 Quid defraudat vitam? mors. SIR 31:35 Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio. SIR 31:36 Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum. SIR 31:37 Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. SIR 31:38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. SIR 31:39 Amaritudo animæ vinum multum potatum. SIR 31:40 Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. SIR 31:41 In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius. SIR 31:42 Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 32

SIR 32:1 [Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. SIR 32:2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: SIR 32:3 ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. SIR 32:4 Loquere major natu: decet enim te SIR 32:5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. SIR 32:6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. SIR 32:7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. SIR 32:8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. SIR 32:9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. SIR 32:10 Adolescens, loquere in tua causa vix. SIR 32:11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. SIR 32:12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. SIR 32:13 In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. SIR 32:14 Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. SIR 32:15 Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, SIR 32:16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: SIR 32:17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.] SIR 32:18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. SIR 32:19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. SIR 32:20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. SIR 32:21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. SIR 32:22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem: SIR 32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. SIR 32:24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. SIR 32:25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. SIR 32:26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. SIR 32:27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. SIR 32:28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 33

SIR 33:1 [Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias, SIR 33:2 et non illidetur quasi in procella navis. SIR 33:3 Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.] SIR 33:4 [Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. SIR 33:5 Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. SIR 33:6 Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit.] SIR 33:7 [Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? SIR 33:8 A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente. SIR 33:9 Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. SIR 33:10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. SIR 33:11 In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. SIR 33:12 Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. SIR 33:13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere. SIR 33:14 Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. SIR 33:15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.] SIR 33:16 [Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. SIR 33:17 In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. SIR 33:18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. SIR 33:19 Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite.] SIR 33:20 [Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis. SIR 33:21 Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. SIR 33:22 Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. SIR 33:23 In omnibus operibus tuis præcellens esto. SIR 33:24 Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam.] SIR 33:25 [Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo. SIR 33:26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem. SIR 33:27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ. SIR 33:28 Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: SIR 33:29 multam enim malitiam docuit otiositas. SIR 33:30 In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. SIR 33:31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. SIR 33:32 Si læseris eum injuste, in fugam convertetur: SIR 33:33 et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 34

SIR 34:1 [Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. SIR 34:2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. SIR 34:3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. SIR 34:4 Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? SIR 34:5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: SIR 34:6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: SIR 34:7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. SIR 34:8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.] SIR 34:9 [Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. SIR 34:10 Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. SIR 34:11 Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. SIR 34:12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. SIR 34:13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.] SIR 34:14 [Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. SIR 34:15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. SIR 34:16 Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. SIR 34:17 Timentis Dominum, beata est anima ejus. SIR 34:18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? SIR 34:19 Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: SIR 34:20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.] SIR 34:21 [Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. SIR 34:22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. SIR 34:23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. SIR 34:24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. SIR 34:25 Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. SIR 34:26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. SIR 34:27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. SIR 34:28 Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? SIR 34:29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? SIR 34:30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? SIR 34:31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 35

SIR 35:1 [Qui conservat legem multiplicat oblationem. SIR 35:2 Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. SIR 35:3 Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. SIR 35:4 Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. SIR 35:5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. SIR 35:6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: SIR 35:7 hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. SIR 35:8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. SIR 35:9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. SIR 35:10 Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. SIR 35:11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. SIR 35:12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, SIR 35:13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. SIR 35:14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. SIR 35:15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. SIR 35:16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet. SIR 35:17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. SIR 35:18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? SIR 35:19 A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. SIR 35:20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.] SIR 35:21 [Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. SIR 35:22 Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: SIR 35:23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet: SIR 35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius: SIR 35:25 donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua. SIR 35:26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 36

SIR 36:1 [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: SIR 36:2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. SIR 36:3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. SIR 36:4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: SIR 36:5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. SIR 36:6 Innova signa, et immuta mirabilia. SIR 36:7 Glorifica manum et brachium dextrum. SIR 36:8 Excita furorem, et effunde iram. SIR 36:9 Tolle adversarium, et afflige inimicum. SIR 36:10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. SIR 36:11 In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. SIR 36:12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. SIR 36:13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. SIR 36:14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. SIR 36:15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. SIR 36:16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. SIR 36:17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. SIR 36:18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, SIR 36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.] SIR 36:20 [Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. SIR 36:21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. SIR 36:22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. SIR 36:23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. SIR 36:24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. SIR 36:25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. SIR 36:26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. SIR 36:27 Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. SIR 36:28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 37

SIR 37:1 [Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? SIR 37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. SIR 37:3 O præsumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia et dolositate illius? SIR 37:4 Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit. SIR 37:5 Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum. SIR 37:6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis. SIR 37:7 Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.] SIR 37:8 [Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso. SIR 37:9 A consiliario serva animam tuam: prius scito quæ sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit: SIR 37:10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi: SIR 37:11 Bona est via tua: et stet e contrario videre quid tibi eveniat. SIR 37:12 Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, SIR 37:13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, SIR 37:14 cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio: SIR 37:15 sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei: SIR 37:16 cujus anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. SIR 37:17 Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo. SIR 37:18 Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. SIR 37:19 Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.] SIR 37:20 [Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. SIR 37:21 Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. SIR 37:22 Vir peritus multos erudivit, et animæ suæ suavis est. SIR 37:23 Qui sophistice loquitur odibilis est: in omni re defraudabitur. SIR 37:24 Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est. SIR 37:25 Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis. SIR 37:26 Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. SIR 37:27 Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt. SIR 37:28 Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt. SIR 37:29 Sapiens in populo hæreditabit honorem, et nomen illius erit vivens in æternum.] SIR 37:30 [Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem: SIR 37:31 non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animæ omne genus placet. SIR 37:32 Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam: SIR 37:33 in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. SIR 37:34 Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 38

SIR 38:1 [Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. SIR 38:2 A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. SIR 38:3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. SIR 38:4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. SIR 38:5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara? SIR 38:6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. SIR 38:7 In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus. SIR 38:8 Pax enim Dei super faciem terræ. SIR 38:9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te. SIR 38:10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. SIR 38:11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: SIR 38:12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. SIR 38:13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras: SIR 38:14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. SIR 38:15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.] SIR 38:16 [Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. SIR 38:17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: SIR 38:18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem: SIR 38:19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. SIR 38:20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. SIR 38:21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. SIR 38:22 Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. SIR 38:23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. SIR 38:24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.] SIR 38:25 [Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. SIR 38:26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. SIR 38:27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. SIR 38:28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. SIR 38:29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. SIR 38:30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. SIR 38:31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. SIR 38:32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. SIR 38:33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. SIR 38:34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. SIR 38:35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. SIR 38:36 Sine his omnibus non ædificatur civitas, SIR 38:37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. SIR 38:38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: SIR 38:39 sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 39

SIR 39:1 [Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. SIR 39:2 Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. SIR 39:3 Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. SIR 39:4 In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit. SIR 39:5 In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit. SIR 39:6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. SIR 39:7 Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. SIR 39:8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum: SIR 39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino: SIR 39:10 et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. SIR 39:11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur. SIR 39:12 Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur. SIR 39:13 Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. SIR 39:14 Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia. SIR 39:15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.] SIR 39:16 [Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum. SIR 39:17 In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. SIR 39:18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete. SIR 39:19 Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. SIR 39:20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione: SIR 39:21 Opera Domini universa bona valde. SIR 39:22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: SIR 39:23 quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. SIR 39:24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. SIR 39:25 A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus. SIR 39:26 Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quærentur. SIR 39:27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit. SIR 39:28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit. SIR 39:29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus. SIR 39:30 Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala. SIR 39:31 Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. SIR 39:32 Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. SIR 39:33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. SIR 39:34 In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt. SIR 39:35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt: SIR 39:36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios. SIR 39:37 In mandatis ejus epulabuntur: et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum. SIR 39:38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. SIR 39:39 Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. SIR 39:40 Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. SIR 39:41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 40

SIR 40:1 [Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. SIR 40:2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, SIR 40:3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: SIR 40:4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: SIR 40:5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. SIR 40:6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. SIR 40:7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: SIR 40:8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. SIR 40:9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: SIR 40:10 super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.] SIR 40:11 [Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. SIR 40:12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. SIR 40:13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. SIR 40:14 In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. SIR 40:15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant. SIR 40:16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.] SIR 40:17 [Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. SIR 40:18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. SIR 40:19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. SIR 40:20 Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. SIR 40:21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis. SIR 40:22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes. SIR 40:23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. SIR 40:24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. SIR 40:25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. SIR 40:26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. SIR 40:27 Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. SIR 40:28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.] SIR 40:29 [Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. SIR 40:30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: SIR 40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. SIR 40:32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 41

SIR 41:1 [O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: SIR 41:2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! SIR 41:3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, SIR 41:4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! SIR 41:5 Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. SIR 41:6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: SIR 41:7 non est enim in inferno accusatio vitæ.] SIR 41:8 [Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. SIR 41:9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. SIR 41:10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. SIR 41:11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! SIR 41:12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. SIR 41:13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. SIR 41:14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. SIR 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. SIR 41:16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.] SIR 41:17 [Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? SIR 41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. SIR 41:19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo: SIR 41:20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. SIR 41:21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: SIR 41:22 a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: SIR 41:23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: SIR 41:24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: SIR 41:25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. SIR 41:26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. SIR 41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. SIR 41:28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 42

SIR 42:1 [Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: SIR 42:2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium, SIR 42:3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum, SIR 42:4 de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, SIR 42:5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. SIR 42:6 Super mulierem nequam bonum est signum. SIR 42:7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. SIR 42:8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.] SIR 42:9 [Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: SIR 42:10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. SIR 42:11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. SIR 42:12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari: SIR 42:13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. SIR 42:14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.] SIR 42:15 [Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. SIR 42:16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. SIR 42:17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? SIR 42:18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. SIR 42:19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. SIR 42:20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. SIR 42:21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum: neque adjectum est, SIR 42:22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio. SIR 42:23 Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare ! SIR 42:24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. SIR 42:25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. SIR 42:26 Uniuscujusque confirmavit bona: et quis satiabitur videns gloriam ejus?]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 43

SIR 43:1 [Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ. SIR 43:2 Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. SIR 43:3 In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: SIR 43:4 tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. SIR 43:5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.] SIR 43:6 [Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. SIR 43:7 A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. SIR 43:8 Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. SIR 43:9 Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. SIR 43:10 Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. SIR 43:11 In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.] SIR 43:12 [Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. SIR 43:13 Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum. SIR 43:14 Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. SIR 43:15 Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. SIR 43:16 In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. SIR 43:17 In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. SIR 43:18 Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: SIR 43:19 et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. SIR 43:20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. SIR 43:21 Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. SIR 43:22 Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: SIR 43:23 et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. SIR 43:24 Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. SIR 43:25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. SIR 43:26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. SIR 43:27 Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. SIR 43:28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.] SIR 43:29 [Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. SIR 43:30 Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. SIR 43:31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. SIR 43:32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. SIR 43:33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. SIR 43:34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. SIR 43:35 Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? SIR 43:36 Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. SIR 43:37 Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 44

SIR 44:1 [Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. SIR 44:2 Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo. SIR 44:3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: SIR 44:4 et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba: SIR 44:5 in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum: SIR 44:6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. SIR 44:7 Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. SIR 44:8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. SIR 44:9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. SIR 44:10 Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. SIR 44:11 Cum semine eorum permanent bona: SIR 44:12 hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: SIR 44:13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. SIR 44:14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. SIR 44:15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.] SIR 44:16 [Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. SIR 44:17 Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio. SIR 44:18 Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. SIR 44:19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.] SIR 44:20 [Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. SIR 44:21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. SIR 44:22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum, SIR 44:23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. SIR 44:24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. SIR 44:25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. SIR 44:26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. SIR 44:27 Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 45

SIR 45:1 [Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. SIR 45:2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. SIR 45:3 Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. SIR 45:4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. SIR 45:5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. SIR 45:6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.] SIR 45:7 [Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. SIR 45:8 Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria: SIR 45:9 et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. SIR 45:10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro: SIR 45:11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. SIR 45:12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi: SIR 45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël. SIR 45:14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. SIR 45:15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem. SIR 45:16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. SIR 45:17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. SIR 45:18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. SIR 45:19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. SIR 45:20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: SIR 45:21 et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël. SIR 45:22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. SIR 45:23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. SIR 45:24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. SIR 45:25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. SIR 45:26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. SIR 45:27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.] SIR 45:28 [Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, SIR 45:29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël. SIR 45:30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. SIR 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 46

SIR 46:1 [Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, SIR 46:2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. SIR 46:3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! SIR 46:4 Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. SIR 46:5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? SIR 46:6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. SIR 46:7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios: SIR 46:8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: SIR 46:9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. SIR 46:10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. SIR 46:11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, SIR 46:12 ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.] SIR 46:13 [Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, SIR 46:14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: SIR 46:15 et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.] SIR 46:16 [Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. SIR 46:17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, SIR 46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. SIR 46:19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. SIR 46:20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam: SIR 46:21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim: SIR 46:22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. SIR 46:23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 47

SIR 47:1 [Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. SIR 47:2 Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. SIR 47:3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. SIR 47:4 Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? SIR 47:5 In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ: SIR 47:6 nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. SIR 47:7 Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ: SIR 47:8 contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. SIR 47:9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ. SIR 47:10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: SIR 47:11 et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. SIR 47:12 Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. SIR 47:13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël.] SIR 47:14 [Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. SIR 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, SIR 47:16 et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. SIR 47:17 Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. SIR 47:18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ: SIR 47:19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël. SIR 47:20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum: SIR 47:21 et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo. SIR 47:22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam: SIR 47:23 ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum. SIR 47:24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. SIR 47:25 Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. SIR 47:26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis.] SIR 47:27 [Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, SIR 47:28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo: SIR 47:29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. SIR 47:30 Valde averterunt illos a terra sua. SIR 47:31 Et quæsivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 48

SIR 48:1 [Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. SIR 48:2 Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. SIR 48:3 Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. SIR 48:4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? SIR 48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: SIR 48:6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo: SIR 48:7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis: SIR 48:8 qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te: SIR 48:9 qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: SIR 48:10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. SIR 48:11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. SIR 48:12 Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.] SIR 48:13 [Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: SIR 48:14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. SIR 48:15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.] SIR 48:16 [In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: SIR 48:17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. SIR 48:18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. SIR 48:19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. SIR 48:20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. SIR 48:21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. SIR 48:22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. SIR 48:23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. SIR 48:24 Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: SIR 48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. SIR 48:26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. SIR 48:27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. SIR 48:28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 49

SIR 49:1 [Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii. SIR 49:2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. SIR 49:3 Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. SIR 49:4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.] SIR 49:5 [Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: SIR 49:6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei. SIR 49:7 Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti. SIR 49:8 Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ. SIR 49:9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: SIR 49:10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ quam ostendit illi in curru cherubim. SIR 49:11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias. SIR 49:12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.] SIR 49:13 [Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu: SIR 49:14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. SIR 49:15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.] SIR 49:16 [Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra: SIR 49:17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi: SIR 49:18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. SIR 49:19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 50

SIR 50:1 [Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. SIR 50:2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. SIR 50:3 In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. SIR 50:4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione: SIR 50:5 qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit. SIR 50:6 Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet: SIR 50:7 et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. SIR 50:8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis: SIR 50:9 quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne: SIR 50:10 quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso: SIR 50:11 quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis. SIR 50:12 In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. SIR 50:13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, SIR 50:14 sic circa illum steterunt quasi rami palmæ: et omnes filii Aaron in gloria sua. SIR 50:15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis, SIR 50:16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvæ. SIR 50:17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. SIR 50:18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. SIR 50:19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. SIR 50:20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. SIR 50:21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. SIR 50:22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: SIR 50:23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. SIR 50:24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: SIR 50:25 det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos: SIR 50:26 credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.] SIR 50:27 [Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: SIR 50:28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.] SIR 50:29 [Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. SIR 50:30 Beatus qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. SIR 50:31 Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?

Clementine Vulgate, SIR chapter 51

SIR 51:1 Oratio Jesu filii Sirach. [Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. SIR 51:2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, SIR 51:3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. SIR 51:4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam: SIR 51:5 de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me; SIR 51:6 a pressura flammæ quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstuatus; SIR 51:7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta. SIR 51:8 Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, SIR 51:9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. SIR 51:10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. SIR 51:11 Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt: SIR 51:12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. SIR 51:13 Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. SIR 51:14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. SIR 51:15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea, SIR 51:16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo. SIR 51:17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.] SIR 51:18 [Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea. SIR 51:19 Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam: et effloruit tamquam præcox uva. SIR 51:20 Lætatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam. SIR 51:21 Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam. SIR 51:22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. SIR 51:23 Danti mihi sapientiam dabo gloriam: SIR 51:24 consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. SIR 51:25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum. SIR 51:26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi; SIR 51:27 animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. SIR 51:28 Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc, non derelinquar. SIR 51:29 Venter meus conturbatus est quærendo illam: propterea bonam possidebo possessionem. SIR 51:30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. SIR 51:31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. SIR 51:32 Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animæ vestræ sitiunt vehementer. SIR 51:33 Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento, SIR 51:34 et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. SIR 51:35 Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. SIR 51:36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. SIR 51:37 Lætetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius. SIR 51:38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.]

Study this passage
Prepare a passage questionPassage ID & source detailsWhere did this come from?
SIR · All reading sections
Choose an edition

Ask about this passage

About this edition

Latin Vulgate — Clementine eBible text, all 73 books

Unverified edition

This reading is in lat. An English translation is not in this library yet.

Reading language: lat · Original language (catalog): Latin

Recorded completeness: All 73 books, 1334 supplied chapter units and 35809 verse-per-line rows in the exact eBible latVUC distribution. Bible text only: upstream VPL exporter excludes Glossa, notes, formatting and introductions. Reader navigation selects biblical books; each displayed passage is one actual chapter retaining its original verse references. Latin historical translation witness, not a claim of original Hebrew/Greek text or a modern English translation.. Available reading sections are listed below.

Available body coverage · lat

73 chapter/reading unit(s) · 1334 nonempty passage record(s).

Supported chapters & passages
  • GEN · 50 passage record(s)
  • EXO · 40 passage record(s)
  • LEV · 27 passage record(s)
  • NUM · 36 passage record(s)
  • DEU · 34 passage record(s)
  • JOS · 24 passage record(s)
  • JDG · 21 passage record(s)
  • RUT · 4 passage record(s)
  • 1SA · 31 passage record(s)
  • 2SA · 24 passage record(s)
  • 1KI · 22 passage record(s)
  • 2KI · 25 passage record(s)
  • 1CH · 29 passage record(s)
  • 2CH · 36 passage record(s)
  • EZR · 10 passage record(s)
  • NEH · 13 passage record(s)
  • EST · 16 passage record(s)
  • JOB · 42 passage record(s)
  • PSA · 150 passage record(s)
  • PRO · 31 passage record(s)
  • ECC · 12 passage record(s)
  • SOL · 8 passage record(s)
  • ISA · 66 passage record(s)
  • JER · 52 passage record(s)
  • LAM · 5 passage record(s)
  • EZE · 48 passage record(s)
  • DAN · 14 passage record(s)
  • HOS · 14 passage record(s)
  • JOE · 3 passage record(s)
  • AMO · 9 passage record(s)
  • OBA · 1 passage record(s)
  • JON · 4 passage record(s)
  • MIC · 7 passage record(s)
  • NAH · 3 passage record(s)
  • HAB · 3 passage record(s)
  • ZEP · 3 passage record(s)
  • HAG · 2 passage record(s)
  • ZEC · 14 passage record(s)
  • MAL · 4 passage record(s)
  • TOB · 14 passage record(s)
  • JDT · 16 passage record(s)
  • WIS · 19 passage record(s)
  • SIR · 51 passage record(s)
  • BAR · 6 passage record(s)
  • 1MA · 16 passage record(s)
  • 2MA · 15 passage record(s)
  • MAT · 28 passage record(s)
  • MAR · 16 passage record(s)
  • LUK · 24 passage record(s)
  • JOH · 21 passage record(s)
  • ACT · 28 passage record(s)
  • ROM · 16 passage record(s)
  • 1CO · 16 passage record(s)
  • 2CO · 13 passage record(s)
  • GAL · 6 passage record(s)
  • EPH · 6 passage record(s)
  • PHI · 4 passage record(s)
  • COL · 4 passage record(s)
  • 1TH · 5 passage record(s)
  • 2TH · 3 passage record(s)
  • 1TI · 6 passage record(s)
  • 2TI · 4 passage record(s)
  • TIT · 3 passage record(s)
  • PHM · 1 passage record(s)
  • HEB · 13 passage record(s)
  • JAM · 5 passage record(s)
  • 1PE · 5 passage record(s)
  • 2PE · 3 passage record(s)
  • 1JO · 5 passage record(s)
  • 2JO · 1 passage record(s)
  • 3JO · 1 passage record(s)
  • JUD · 1 passage record(s)
  • REV · 22 passage record(s)

Body coverage is separate from textual verification. Counts do not establish complete chapters or textual completeness.

Scripture FirstSources ClassifiedEvidence VisibleCounterpoints PreservedMember Research PrivateAI Never Claims Divine Authority

Evidence Intelligence

Know what kind of evidence you are looking at.

Helpful Saints keeps direct biblical text, language evidence, ancient witnesses, historical context, research models, and open questions visibly distinct.
Primary

Direct Biblical Text

The explicit wording and literary context of canonical Scripture.

Primary Support

Original-Language Evidence

Hebrew, Aramaic, Greek, morphology, lemmas, semantic range, and textual comparison.

Comparative

Ancient Witness

Septuagint, Dead Sea Scrolls, ancient Jewish literature, and early Christian writings—clearly classified.

Contextual

Historical Context

Geography, material culture, chronology ranges, institutions, customs, and reception history.

Interpretive

Research Model

A configured chronology, theological synthesis, typological pattern, or proposed relationship.

Unresolved

Open Question

Evidence is incomplete, debated, or insufficient for a settled conclusion.

Message Helpful Saints

Helpful Saints · Research across the site

Search & explore

Choose a topic, or search the site.